|
[1]Amaitaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore.
[2]Cognoscitehodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,
[3]signaet opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi, et universæ terræ ejus,
[4]omniqueexercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus: quomodo operuerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem:
[5]vobisquequæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum:
[6]etDathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël.
[7]Oculivestri viderunt opera Domini magna quæ fecit,
[8]utcustodiatis universa mandata illius, quæ ego hodie præcipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini,
[9]multoquein ea vivatis tempore: quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.
[10]Terraenim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ:
[11]sedmontuosa est et campestris, de cælo expectans pluvias,
[12]quamDominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus.
[13]Siergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:
[14]dabitpluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
[15]fœnumqueex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.
[16]Cavetene forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos:
[17]iratusqueDominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
[18]Ponitehæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
[19]Docetefilios vestros ut illa meditentur: quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
[20]Scribesea super postes et januas domus tuæ,
[21]utmultiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu cælum imminet terræ.
[22]Sienim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhærentes ei,
[23]disperdetDominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt.
[24]Omnislocus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
[25]Nullusstabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
[26]Enpropono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem:
[27]benedictionem,si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis:
[28]maledictionem,si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
[29]Cumvero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal:
[30]quisunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul.
[31]Vosenim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.
[32]Videteergo ut impleatis cæremonias atque judicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro.
|