|
[1] Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
[2] Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
[3] Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
[4] Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
[5] Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.
[6] Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
[7] Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
[8] tertia Harim, quarta Seorim,
[9] quinta Melchia, sexta Maiman,
[10] septima Accos, octava Abia,
[11] nona Jesua, decima Sechenia,
[12] undecima Eliasib, duodecima Jacim,
[13] tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
[14] decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
[15] decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
[16] decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
[17] vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
[18] vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
[19] Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut præceperat Dominus Deus Israël.
[20] Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.
[21] De filiis quoque Rohobiæ princeps Jesias.
[22] Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath:
[23] filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.
[24] Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
[25] Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiæ, Zacharias.
[26] Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno.
[27] Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
[28] Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos.
[29] Filius vero Cis, Jerameel.
[30] Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
[31] Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores: omnes sors æqualiter dividebat.
|