1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1]Divisionesautem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. [2]FiliiMeselemiæ: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, [3]Ælamquintus, Johanan sextus, Elioënai septimus. [4]Filiiautem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, [5]Ammielsextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus. [6]Semeiautem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. [7]Filiiergo Semeiæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias. [8]Omneshi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. [9]PorroMeselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. [10]DeHosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), [11]Helciassecundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim. [12]Hidivisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. [13]Missæsunt ergo sortes ex æquo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. [14]Ceciditergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. [15]Obededomvero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat senrioum concilium. [16]Sephim,et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. [17]Adorentem vero Levitæ sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini. [18]Incellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. [19]sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari. [20]PorroAchias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. [21]FiliiLedan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. [22]FiliiJehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. [23]Amramitis,et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. [24]Subaëlautem filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris. [25]Fratresquoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. [26]IpseSelemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, [27]debellis, et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini. [28]Hæcautem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus. [29]Isaaritisvero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. [30]Porrode Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. [31]Hebronitarumautem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, [32]fratresqueejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top