1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, [2] ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. [3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [4] Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: [5] quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. [6] Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: [7] ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, [8] qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. [9] Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. [10] Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. [11] Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. [12] Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. [13] Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? [14] Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: [15] ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. [16] Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. [17] Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. [18] Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. [19] Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. [20] Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? [21] Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. [22] Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: [23] nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, [24] ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: [25] quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. [26] Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: [27] sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: [28] et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: [29] ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. [30] Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: [31] ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top