1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. [2] Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. [3] Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. [4] Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. [5] Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo. [6] Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. [7] Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. [8] Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. [9] Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. [10] Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. [11] Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. [12] De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. [13] Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. [14] Omnia vestra in caritate fiant. [15] Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: [16] ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. [17] Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: [18] refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. [19] Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. [20] Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. [21] Salutatio, mea manu Pauli. [22] Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. [23] Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. [24] Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top