|
[1] Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
[2] Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
[3] Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
[4] Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
[5] Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.
[6] Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
[7] Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
[8] Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
[9] Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
[10] In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:
[11] quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
[12] Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.
[13] Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
[14] Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:
[15] omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.
[16] In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.
[17] Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?
[18] Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:
[19] in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
[20] Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.
[21] Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:
[22] et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.
[23] Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
[24] Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
|