|
[1] Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte,
[2] ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces.
[3] Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum:
[4] adhuc enim dispersus erat exercitus a castris.
[5] Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit: et quærebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis.
[6] Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant:
[7] et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium.
[8] Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.
[9] Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.
[10] Et nunc clamemus in cælum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie:
[11] et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.
[12] Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.
[13] Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.
[14] Et congressi sunt: et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum.
[15] Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
[16] Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.
[17] Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est,
[18] et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
[19] Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte.
[20] Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
[21] Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium.
[22] Et fugerunt omnes in campum alienigenarum:
[23] et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.
[24] Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus.
[25] Et facta est salus magna in Israël in die illa.
[26] Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant.
[27] Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.
[28] Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.
[29] Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.
[30] Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.
[31] Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.
[32] Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.
[33] Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.
[34] Et commiserunt prælium: et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.
[35] Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.
[36] Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
[37] Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
[38] Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.
[39] Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,
[40] et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.
[41] Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.
[42] Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei:
[43] et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
[44] Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.
[45] Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
[46] Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.
[47] Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius:
[48] et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus: et ædem, et atria sanctificaverunt.
[49] Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.
[50] Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo.
[51] Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant.
[52] Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni:
[53] et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.
[54] Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.
[55] Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis.
[56] Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis.
[57] Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas.
[58] Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
[59] Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio.
[60] Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt.
[61] Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ.
|