1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1]Interea,ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis. [2]Etabierunt viam quæ ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quæ est in Arbellis: et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas. [3]Inmense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem: [4]etsurrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum. [5]EtJudas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo: [6]etviderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. [7]Etvidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est. [8]Etdixit his qui residui erant: Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos. [9]Etavertebant eum, dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos: nos autem pauci sumus. [10]Etait Judas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ. [11]Etmovit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. [12]Bacchidesautem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis: [13]exclamaveruntautem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est prælium a mane usque ad vesperam. [14]Etvidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde: [15]etcontrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. [16]Etqui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo: [17]etingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis. [18]EtJudas cecidit, et ceteri fugerunt. [19]EtJonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin. [20]Etfleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos, [21]etdixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël ! [22]Etcetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde. [23]Etfactum est: post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem. [24]Indiebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis. [25]Etelegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis: [26]etexquirebant, et perscrutabantur amicos Judæ, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat. [27]Etfacta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël. [28]Etcongregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ: [29]Exquo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ. [30]Nuncitaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum. [31]Etsuscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui. [32]Etcognovit Bacchides, et quærebat eum occidere. [33]Etcognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar. [34]Etcognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem. [35]EtJonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. [36]Etexierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea. [37]Posthæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. [38]Etrecordati sunt sanguinis Joannis fratris sui: et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis. [39]Etelevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis. [40]Etsurrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia eorum: [41]etconversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. [42]Etvindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Jordanis. [43]Etaudivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna. [44]Etdixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: [45]ecceenim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi. [46]Nuncergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. [47]Etextendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro: [48]etdesiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem. [49]Etceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem, [50]etædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris. [51]Etposuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël: [52]etmunivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum: [53]etaccepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam. [54]Etanno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum: et cœpit destruere. [55]Intempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. [56]Etmortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. [57]Etvidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus. [58]Etcogitaverunt omnes iniqui, dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte. [59]Etabierunt, et consilium ei dederunt. [60]Etsurrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. [61]Etapprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos: [62]etsecessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto: et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam. [63]Etcognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam: et his, qui de Judæa erant, denuntiavit. [64]Etvenit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas. [65]Etreliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero: [66]etpercussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum: et cœpit cædere, et crescere in virtutibus. [67]Simonvero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas, [68]etpugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis: et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis. [69]Etiratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam. [70]Etcognovit Jonathas: et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem. [71]Etlibenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus. [72]Etreddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus. [73]Etcessavit gladius ex Israël: et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top