|
[1]DixitqueDominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
[2]Etait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.
[3]Etvocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
[4]Fecitergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis, occurrentes ei, dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?
[5]Etait: Pacificus: ad immolandum Domino veni, sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
[6]Cumqueingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est Christus ejus?
[7]Etdixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
[8]Etvocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus.
[9]Adduxitautem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus.
[10]Adduxititaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis.
[11]DixitqueSamuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
[12]Misitergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum, ipse est enim.
[13]Tulitergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps: surgensque Samuel abiit in Ramatha.
[14]Spiritusautem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam, a Domino.
[15]Dixeruntqueservi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
[16]Jubeatdominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
[17]Etait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
[18]Etrespondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo.
[19]Misitergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
[20]Tulititaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
[21]Etvenit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
[22]MisitqueSaul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis.
[23]Igiturquandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
|