1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: [2] pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: [3] hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, [4] qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. [5] Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: [6] qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: [7] in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. [8] Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. [9] Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa: [10] sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. [11] Mulier in silentio discat cum omni subjectione. [12] Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. [13] Adam enim primus formatus est: deinde Heva: [14] et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit. [15] Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top