|
[1] Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
[2] in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
[3] prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
[4] Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
[5] sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
[6] Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
[7] Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
[8] Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
[9] Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
[10] In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
[11] Præcipe hæc, et doce.
[12] Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
[13] Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
[14] Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
[15] Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
[16] Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
|