|
[1] Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
[2] Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.
[3] Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
[4] superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,
[5] conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.
[6] Est autem quæstus magnus pietas cum sufficentia.
[7] Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
[8] Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
[9] Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
[10] Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.
[11] Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
[12] Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
[13] Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
[14] ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
[15] quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
[16] qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
[17] Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)
[18] bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
[19] thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
[20] O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,
[21] quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.
|