|
[1] Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
[2] Fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
[3] Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
[4] Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella, et turres.
[5] Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
[6] Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
[7] Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus, et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
[8] Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
[9] Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
|