1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. [2] Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. [3] Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles: [4] et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, oritentem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. [5] Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas. [6] Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabuntur. [7] Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. [8] Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum. [9] Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære. [10] Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. [11] Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: [12] hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia. [13] Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum. [14] Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus: [15] mare unum, boves quoque duodecim sub mari, [16] et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. [17] In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. [18] Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris. [19] Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: [20] candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo: [21] et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. [22] Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top