|
[1] Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me:
[2] æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
[3] Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.
[4] Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.
[5] Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
[6] Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
[7] Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?
[8] Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
[9] Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
[10] Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.
[11] Quare? quia non diligo vos? Deus scit.
[12] Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
[13] Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
[14] Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
[15] Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.
[16] Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
[17] quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.
[18] Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
[19] Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
[20] Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.
[21] Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:
[22] Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego.
[23] Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
[24] A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
[25] Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
[26] in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:
[27] in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
[28] præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
[29] Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?
[30] Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.
[31] Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.
[32] Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:
[33] et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
|