1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. [2] Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. [3] Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: [4] sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, [5] in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, [6] in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, [7] in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, [8] per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: [9] quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: [10] quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. [11] Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est. [12] Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: [13] eamdem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. [14] Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? [15] quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? [16] qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. [17] Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: [18] et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top