1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
   
2 John
2Jo
1
   
[1] Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, [2] propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum. [3] Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate. [4] Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. [5] Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. [6] Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. [7] Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. [8] Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. [9] Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. [10] Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. [11] Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. [12] Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. [13] Salutant te filii sororis tuæ Electæ.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top