1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. [2] Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. [3] Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. [4] Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus. [5] Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. [6] Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est. [7] Et tulit David arma aurea, quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. [8] Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis. [9] Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer, [10] et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea: [11] quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, [12] de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba. [13] Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus: [14] et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnis ad quæcumque profectus est. [15] Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. [16] Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis: [17] et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: [18] Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top