|
[1] De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:
[2] et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides.
[3] Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
[4] Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
[5] Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
[6] Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
[7] Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos:
[8] neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
[9] Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
[10] Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
[11] Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
[12] Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
[13] Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
[14] Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:
[15] et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
[16] Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
[17] Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo.
[18] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
|