|
[1] Erant autem in ecclesia, quæ erat Antiochiæ, prophetæ, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
[2] Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
[3] Tunc jejunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
[4] Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum.
[5] Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
[6] Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magnum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,
[7] qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
[8] Resistebat autem illis Elymas magus (si enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.
[9] Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
[10] dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
[11] Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebræ, et circuiens quærebat qui ei manum daret.
[12] Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
[13] Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
[14] Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
[15] Post lectionem autem legis, et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
[16] Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite:
[17] Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
[18] et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
[19] Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
[20] quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
[21] Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta:
[22] et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
[23] Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
[24] prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.
[25] Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego, sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
[26] Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
[27] Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum, quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
[28] et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum.
[29] Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
[30] Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his,
[31] qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
[32] Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
[33] quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
[34] Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
[35] Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
[36] David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
[37] Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
[38] Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
[39] in hoc omnis qui credit, justificatur.
[40] Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:
[41] Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
[42] Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
[43] Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
[44] Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
[45] Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
[46] Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.
[47] Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
[48] Audientes autem gentes gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
[49] Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
[50] Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.
[51] At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
[52] Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.
|