1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. [2] Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. [3] Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: [4] qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, [5] sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu, a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. [6] Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: [7] et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? [8] Ego autem respondi: Quis es, Domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. [9] Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. [10] Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. [11] Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. [12] Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, [13] veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum. [14] At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: [15] quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. [16] Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. [17] Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, [18] et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. [19] Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos qui credebant in te: [20] et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. [21] Et dixit ad me: Vade quoniam ego in nationes longe mittam te. [22] Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere. [23] Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, [24] jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. [25] Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare? [26] Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est. [27] Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. [28] Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. [29] Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. [30] Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top