|
[1] Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ,
[2] ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
[3] Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
[4] Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
[5] Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ:
[6] et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
[7] Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem:
[8] et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
[9] Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio, eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus,
[10] dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
[11] Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur.
[12] Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen, hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum.
[13] Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
[14] Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
[15] Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
[16] In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
[17] Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
[18] Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt:
[19] et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.
[20] Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
[21] Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.
[22] Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.
[23] Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,
[24] dicens: Ne timeas Paule, Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
[25] Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
[26] In insulam autem quamdam oportet nos devenire.
[27] Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
[28] Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
[29] Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
[30] Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
[31] dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
[32] Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
[33] Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
[34] Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
[35] Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare.
[36] Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
[37] Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
[38] Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
[39] Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
[40] Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus.
[41] Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
[42] Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent: nequis cum enatasset, effugeret.
[43] Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos, qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire:
[44] et ceteros alios in tabulis ferebant: quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.
|