|
[1] Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia, quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
[2] Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
[3] Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
[4] Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
[5] Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
[6] Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
[7] Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
[8] Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
[9] Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
[10] cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
[11] Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
[12] Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
[13] Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
[14] Cum autem audissent Apostoli, qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
[15] Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:
[16] nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
[17] Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
[18] Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
[19] dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
[20] Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
[21] Non est tibi pars, neque sors in sermone isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.
[22] Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
[23] In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse.
[24] Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
[25] Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
[26] Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.
[27] Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:
[28] et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
[29] Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum.
[30] Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?
[31] Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
[32] Locus autem Scripturæ, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicus agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
[33] In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita ejus?
[34] Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?
[35] Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
[36] Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari?
[37] Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
[38] Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
[39] Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
[40] Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
|