1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël ! [2] Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. [3] Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis; [4] qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; [5] qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici, [6] bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. [7] Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. [8] Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. [9] Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. [10] Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? [11] Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. [12] Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. [13] Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium. [14] Qui lætamini in nihilo; qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? [15] Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top