|
[1]PaulusApostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:
[2]eis,qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
[3]Gratiavobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes:
[4]audientesfidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
[5]propterspem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:
[6]quodpervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
[7]sicutdidicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
[8]quietiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
[9]Ideoet nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali:
[10]utambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
[11]inomni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
[12]gratiasagentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
[13]quieripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
[14]inquo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum:
[15]quiest imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
[16]quoniamin ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:
[17]etipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
[18]Etipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:
[19]quiain ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
[20]etper eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
[21]Etvos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
[22]nuncautem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:
[23]sitamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
[24]Quinunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia:
[25]cujusfactus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:
[26]mysterium,quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
[27]quibusvoluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
[28]quemnos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu:
[29]inquo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
|