1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: [2] quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram. [3] Ne comedatis quæ immunda sunt. [4] Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram, [5] cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. [6] Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. [7] De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. [8] Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. [9] Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite: [10] quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. [11] Omnes aves mundas comedite. [12] Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum, [13] ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum: [14] et omne corvini generis, [15] et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum: [16] herodium ac cygnum, et ibin, [17] ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, [18] onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem. [19] Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. [20] Omne quod mundum est, comedite. [21] Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. [22] Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, [23] et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. [24] Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, [25] vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus: [26] et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua: [27] et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. [28] Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. [29] Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top