1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1]Hæcsunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam: [2]uttimeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui. [3]Audi,Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. [4]Audi,Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est. [5]DiligesDominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. [6]Eruntqueverba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo: [7]etnarrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. [8]Etligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, [9]scribesqueea in limine, et ostiis domus tuæ. [10]Cumqueintroduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti, [11]domosplenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti, [12]etcomederis, et saturatus fueris: [13]cavediligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. [14]Nonibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt: [15]quoniamDeus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ. [16]Nontentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. [17]Custodipræcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi: [18]etfac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, [19]utdeleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est. [20]Cumqueinterrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis? [21]dicesei: Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti: [22]fecitquesigna atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro, [23]eteduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris. [24]Præcepitquenobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie. [25]Eritquenostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top