1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. [2] Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. [3] Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? [4] Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat. [5] Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens, [6] gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. [7] Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. [8] Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. [9] Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. [10] Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. [11] Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. [12] Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem; [13] et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. [14] Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. [15] Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. [16] Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. [17] Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: [18] eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top