1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, [2] et laudavi magis mortuos quam viventes; [3] et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. [4] Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. [5] Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: [6] Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. [7] Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole. [8] Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. [9] Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ. [10] Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. [11] Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? [12] Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur. [13] Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. [14] Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur. [15] Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. [16] Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. [17] Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top