1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: [2] vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. [3] Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. [4] Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. [5] Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali. [6] Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia? [7] Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur. [8] Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? [9] Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. [10] Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. [11] Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top