|
[1] Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
[2] in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,
[3] in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:
[4] Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
[5] et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
[6] et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu:
[7] ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.
[8] Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
[9] non ex operibus, ut ne quis glorietur.
[10] Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
[11] Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:
[12] quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
[13] Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
[14] Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,
[15] legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:
[16] et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
[17] Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
[18] Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
[19] Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
[20] superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:
[21] in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
[22] in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
|