|
[1] Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
[2] cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
[3] et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
[4] Dixitque Mardochæus: A Deo facta sunt ista.
[5] Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
[6] Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
[7] Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
[8] Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.
[9] Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes:
[10] et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
[11] Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus:
[12] et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.
[13] Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.
|