|
[1]Morabaturautem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii.
[2]Cumqueintellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi.
[3]Quide utroque, habita quæstione, confessos jussit duci ad mortem.
[4]Rexautem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit.
[5]Præcepitqueei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
[6]Amanvero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo, et populo ejus pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit.
|