|
[1] Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
[2] Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:
[3] et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
[4] Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
[5] Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
[6] et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:
[7] altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
[8] Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
[9] Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.
[10] Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
[11] Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:
[12] Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere.
[13] Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.
[14] Accede igitur, et tange sceptrum.
[15] Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?
[16] Quæ respondit: Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.
[17] Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
[18] Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
[19] Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.
|