1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti: [2] Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. [3] Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. [4] Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. [5] Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum. [6] Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam. [7] Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. [8] Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. [9] Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. [10] Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis. [11] Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini. [12] Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. [13] Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti. [14] Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. [15] Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. [16] Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. [17] Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. [18] Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. [19] Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ. [20] Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. [21] Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. [22] Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. [23] Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. [24] Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. [25] Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. [26] Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio? [27] victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. [28] Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. [29] Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. [30] Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. [31] Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël: ite, immolate Domino sicut dicitis. [32] Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. [33] Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. [34] Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. [35] Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. [36] Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios. [37] Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. [38] Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. [39] Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. [40] Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. [41] Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. [42] Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis. [43] Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo. [44] Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. [45] Advena et mercenarius non edent ex eo. [46] In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. [47] Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud. [48] Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. [49] Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos. [50] Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. [51] Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top