1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [2] Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. [3] Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs, [4] hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, [5] et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim: [6] oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris: [7] lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale. [8] Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: [9] juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud: [10] arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem. [11] Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum: [12] et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. [13] Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro. [14] Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis: [15] qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. [16] Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. [17] Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. [18] Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. [19] Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. [20] Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, [21] in qua pones testimonium quod dabo tibi. [22] Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël. [23] Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. [24] Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum, [25] et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam. [26] Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. [27] Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. [28] Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. [29] Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. [30] Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. [31] Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. [32] Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. [33] Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili: [34] in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. [35] Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. [36] Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. [37] Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. [38] Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. [39] Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. [40] Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top