1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. [2] Quod si adhuc renuis, et retines eos, [3] ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. [4] Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël. [5] Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra. [6] Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit. [7] Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. [8] Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. [9] Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. [10] Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis: [11] nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti. [12] Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. [13] Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. [14] Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra. [15] Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. [16] Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. [17] Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum? [18] En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. [19] Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. [20] Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos: [21] qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. [22] Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti. [23] Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. [24] Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est. [25] Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. [26] Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. [27] Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii. [28] Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. [29] Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra: [30] novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. [31] Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret: [32] triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant. [33] Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. [34] Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum: [35] et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top