1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [2] Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est. [3] Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: [4] et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. [5] Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum: [6] in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. [7] Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem: et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. [8] Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens: [9] Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis? [10] Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum. [11] Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. [12] Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum: facies ejus operietur, ut non videat oculo terram: [13] et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum: et ipsam non videbit, ibique morietur. [14] Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos. [15] Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris. [16] Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus. [17] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [18] Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe. [19] Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. [20] Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus. [21] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [22] Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? [23] Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. [24] Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël, [25] quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. [26] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [27] Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat. [28] Propterea dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top