|
[1]Hæcdicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed in die calendarum aperietur.
[2]Etintrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portæ, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam.
[3]Etadorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
[4]Holocaustumautem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,
[5]etsacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
[6]Indie autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.
[7]Etephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem, sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
[8]Cumqueingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
[9]Etcum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ: porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
[10]Princepsautem in medio eorum, cum ingredientibus indredietur, et cum egredientibus egredietur.
[11]Etin nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
[12]Cumautem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
[13]Etagnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud.
[14]Etfaciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
[15]Facietagnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
[16]Hæcdicit Dominuis Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie.
[17]Siautem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hæreditas autem ejus filiis ejus erit.
[18]Etnon accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
[19]Etintroduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem.
[20]Etdixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto, ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
[21]Eteduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
[22]Inquatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensuræ unius quatuor erant.
[23]Etparies per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum.
[24]Etdixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
|