|
[1] Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
[2] Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
[3] Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
[4] Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
[5] Unusquisque enim onus suum portabit.
[6] Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
[7] Nolite errare: Deus non irridetur.
[8] Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
[9] Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
[10] Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
[11] Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
[12] Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
[13] Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
[14] Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
[15] In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
[16] Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
[17] De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
[18] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
|