|
[1] Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium.
[2] Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
[3] Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
[4] Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
[5] Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
[6] Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
[7] Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.
[8] Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
[9] et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
[10] Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
[11] De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
[12] Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna.
[13] At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
[14] et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
[15] Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
[16] et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,
[17] Hevæum, et Aracæum: Sinæum,
[18] et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
[19] Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
[20] Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
[21] De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
[22] Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
[23] Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
[24] At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
[25] Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.
[26] Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
[27] et Aduram, et Uzal, et Decla,
[28] et Ebal, et Abimaël, Saba,
[29] et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan.
[30] Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
[31] Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
[32] Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.
|