1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. [2] Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. [3] Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. [4] Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. [5] Eduxitque eum foras, et ait illi: Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. [6] Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. [7] Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. [8] At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? [9] Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. [10] Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. [11] Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. [12] Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. [13] Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. [14] Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. [15] Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. [16] Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. [17] Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. [18] In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, [19] Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos, [20] et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque, [21] et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top