1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. [2] Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. [3] Cecidit Abram pronus in faciem. [4] Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. [5] Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. [6] Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. [7] Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. [8] Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. [9] Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. [10] Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: [11] et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. [12] Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: [13] eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. [14] Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. [15] Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. [16] Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. [17] Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? [18] Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. [19] Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. [20] Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. [21] Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. [22] Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. [23] Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. [24] Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. [25] Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. [26] Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: [27] et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top