|
[1] Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est.
[2] Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
[3] Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
[4] et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
[5] cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
[6] Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
[7] Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni?
[8] Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
[9] Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
[10] Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
[11] Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
[12] Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
[13] Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
[14] Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
[15] Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.
[16] Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
[17] Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
[18] Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
[19] Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
[20] Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
[21] Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
[22] Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis.
[23] Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.
[24] Dixitque Abraham: Ego jurabo.
[25] Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.
[26] Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
[27] Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus.
[28] Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
[29] Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum?
[30] At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
[31] Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.
[32] Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.
[33] Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
[34] Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.
|