1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: [2] quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue. [3] Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. [4] At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. [5] Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: [6] filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. [7] Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. [8] Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. [9] Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, [10] quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. [11] Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. [12] sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et [13] hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, [14] Masma quoque, et Duma, et Massa, [15] Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. [16] Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. [17] Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. [18] Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit. [19] quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: [20] qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. [21] Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. [22] Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. [23] Qui respondens ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. [24] Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. [25] Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. [26] Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. [27] Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. [28] Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. [29] Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, [30] ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. [31] Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. [32] Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? [33] Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. [34] Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top