|
[1] Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Cui respondit: Adsum.
[2] Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.
[3] Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
[4] fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
[5] Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
[6] dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
[7] Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
[8] Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis:
[9] et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
[10] quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
[11] Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
[12] si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
[13] Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
[14] Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
[15] Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
[16] pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit:
[17] deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
[18] Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi?
[19] Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
[20] Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
[21] Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
[22] Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
[23] Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
[24] ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
[25] At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
[26] dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
[27] Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
[28] Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.
[29] Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
[30] Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,
[31] coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
[32] Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
[33] Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?
[34] Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
[35] Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
[36] At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
[37] Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
[38] Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
[39] motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,
[40] erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.
[41] Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
[42] Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
[43] Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
[44] habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
[45] et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die?
[46] Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
|