1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. [2] Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. [3] Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. [4] Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. [5] Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. [6] Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. [7] Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. [8] Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. [9] Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. [10] Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. [11] Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, [12] et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. [13] Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, [14] respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, [15] dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. [16] Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. [17] Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. [18] Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. [19] Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. [20] Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. [21] Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. [22] Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. [23] Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, [24] dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: [25] et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? [26] Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. [27] Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. [28] Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: [29] cui pater servam Balam tradiderat. [30] Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. [31] Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. [32] Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. [33] Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. [34] Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. [35] Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top