|
[1] Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.
[2] Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
[3] qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
[4] Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant:
[5] benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam:
[6] nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
[7] Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.
[8] Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
[9] nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
[10] Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
[11] Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
[12] et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
[13] Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
[14] vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
[15] et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
[16] In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
[17] et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi:
[18] cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
[19] His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:
[20] tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
[21] Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
[22] Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.
[23] Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
|