|
[1] Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.
[2] Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum:
[3] Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
[4] Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
[5] Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.
[6] In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
[7] Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.
[8] Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
[9] Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum?
[10] Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
[11] Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.
[12] Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
[13] Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
[14] Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
[15] Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
[16] Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.
[17] Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
[18] Salutare tuum expectabo, Domine.
[19] Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.
[20] Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.
[21] Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
[22] Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.
[23] Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
[24] Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.
[25] Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
[26] Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
[27] Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.
[28] Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
[29] Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,
[30] contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.
[31] Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.
[32] Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.
|