1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. [2] Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo. [3] Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. [4] Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. [5] At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. [6] Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, [7] qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. [8] Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. [9] Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. [10] Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. [11] At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram. [12] Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. [13] Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. [14] Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. [15] Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: [16] Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. [17] Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. [18] Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. [19] Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. [20] Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. [21] Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. [22] Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top